- AUSPICES
- AUSPICESab Avium inspectione dicti, inde futura praedicebant: Sicut Augures, garritum earum attendebant; quae tamen nomina saepe solent confundi. Fuêre autem Auspiciorum apud Roman. genera tria; Avium inspectio, de caelo observatio et tripudii animadversio. Quorum medium, ad omnia Comitia: primum, ad Curiata et Centuriata tantum adhibebatur: Ultimum rerum gerendarum proprium erat. Omnia enim auspicato gerere domi militiaeque, publice et privatim Romani solebant, ut ex illustri hoc Livii loco apparet l. 6. c. 41. Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bellô ac pace, domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret? Penes quos igitur sunt Auspicia more Maiorum? nempe penes Patres. nam plebeius quidem Magistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria sunt Auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus, et privatim Auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent: Quid igitur aliud quam tollit ex civitate Auspicia, qui plebeios Consules creando, a Patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? Eludant nunc licet religiones. Quid enim est si pulli non pascentur? si ex cavea tardius exierint? si occinuerit avis? Parva sunt haec; sed parva ista non contemmendo, Maiores nostri, maximam hanc rem fecerunt. E' quibus, inter alia, patet, penes Patres Auspicia tum fuisse, adeoque rerum summam, ut sine quibus auctoribus nihil a populo geri poslet. In Nuptiis, Auspices noctu et sub Auroram, auguriis operam dabant: Unde Servius ad Aen. l. 1. et 6. Item vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 336. Sat. 10. Auspices, inquiunt, solebant nuptiis interesse. Claudianus in Ruffin. l. 1. v. 84.---- ---- Hac Auspice taedaeOedipodem matri, natae iunxêre Thyestem.Optimum autem in his augurium ab accipitre circo desumebatur, Plin. l. 10. c. 8. In Castris quoque duo adhibebantur Auspicia, unum coactum, nempe tripudium: alterum ex acuminibus, quod quale fuerit, incompertum est. Meminit tantum eius Cicer. de Divin. l. 1. Ex acuminibus quod totum auspicium militare est, M. Marcellus totum omisit. Fuêre vero Auspicia haec in exercitu solius Imperatoris, coeteri auspiciis eius pugnare dicebantur. Vide Thom. Dempsterum in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. passim, et supra in voce Augures.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.